- BRISACUS Mons
- BRISACUS Monsseu melius Brisacum, inter Argentinam et Basileam, vulgo Brisach. Conditum elt a Berchtoldo IV. Duce Zeringiae, saeculô 12. secundum quosdam; in Brisgoia, quae Zeringiis olim subfuit. Sed Lancelinus, iam Brisiacae dominus fuit, qui A. C. 1036. mortuus Berchtoldum I. Ducem Zeringiensem genuit. Nisi forte posterius de oppido, prius de arce intelligendum. Exstinctâ dein Zetingiorum familiâ, Episcopo Basileensi ius in illud fuit, vide Stumpf. l. 12. de Raur. c. 25. circa A. C. 1254. Ei ereptum a Rodolfo Comite Habspurgico, A. C. 1268. sed aliquâ pecuniae summâ persolurâ, postea redditum est. Sequentibus temporibus ad Austriacam familiam devolutum, munitissunumque effectum est. Donec a Bernardo Duce Wimariensi, post diuturnam obsidionem, famemque Saguntinae omnino parem sub Galliae Regis potestatem est redactum A. C. 1638. cui cum Alsatia et Suntgoia, pace Monasteriensi A. C. 1649. remansit. Castelli Brisaci, ad Eberhattum Comitein Palatinum pertinentis, et obsessi ob Ottone M. saeculô 10. meminit, Auctor praefatus, l. 2. de Germ. etc. Vide et Brisiacus Mons. Brisagum vero oppid. est Locarnensis praefecturae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.